- VIPIO
- VIPIOex Graeco πιπίων, a sone, ut pipio in gallinis, apud Lamprid. in Alex. Seu. c. 41. grus minor, Balearibus olim in honere mensarum fuit. Plin. l. 10. c. 49. cum dixisset, ex his insulis prophyrionem mitti, Ibi, subiungit, et buteo accipitrum generis in honore mensarum est: item vipiones, sic enim vocant minorem gruem. Vide Gerh. Io. Voss. de Idol. l. 3. c. 92. et Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 11. nec non supra, ubi de Gruibus, et voce Pipio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.